- TRIVIA
- TRIVIADiana sic dicta, quod triviis praeesset, unde et 3. facies habere fingebatur. Lucret. l. 1. v. 84.Aulide quo pacto Triviai virginis aramIphianassai turparunt sanguine foedeDuctores Danaûm dilecti, prima virorum.Ovid. Pont. l. 3. El. 2. v. 71.Protinus immitem Triviae ducuntur ad aram,Evincti geminas ad sua terga manus.Nic. Lloydius. Vel a triplici Lunae (quam Dianae nomine indigitatam fuisse notum) cursu sub Zodiaco, secundum longitudinem, latitudinem et altitudinem: vel ob triplicem eius in caelo, terris, et inferis potestatem. Referuint alii, ad tres mensis cuiusque decades, ἱςταμένου, μεσοῦντος et φθινομένου etc. Ephesi vero inprimis culta Diana est haec multimammia, ab Ionibus omnis nequitiae inventoribus festumque eius summa cum pompa et mollitie, idque a Sacerdotibus evitatis, celebratum. Unde Martialis, l. de Spectac. Epigr. 1. v. 3.Nec Triviae templo molles laudentur Iones.Hodieque in ea urbe ostendi ex marmore caput, ad cuius unum latus serpens, alterum arcus, quô Trivia consueverit repraesentari, adnotat Iac. Sponius, Itiner. Graeciae, Part. 1. p. 326. Nec non celebre Templum habuit, in nemore Dianae Triviae prope Ariciam, quod ex Albano monte, quem locum, tamquam arcem elegerat Dominitanus Imperator, ibique commorari gratissimum habebat, poterat prospici. Quare idem Poeta, l. 5. Epigr. 1. v. 1.Hoc Tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,Caesar et hinc Triviam prospicis, inde Thetin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.